라틴어 문장 검색

quod ubi ex Publicio audivit, pueros circum amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et a faucibus macelli corrogat ut ad tabulam Sextiam sibi adsint hora secunda postridie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:1)
Hic est Cyclops ille et archipirata, cui vecturam debemus;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:8)
Primus hunc audiendi morem induxit Larcius Licinus, hactenus tamen ut auditores corrogaret.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 9:1)
Iam illa perquam iucunda una dicentibus, quod libera tempora petebat, quod audituros corrogabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 3:1)
et illa (quae ab uno, quod sciam, Bruto minus probatur, ceteris placet) Ciceronem carpant his, familiaris coeperat esse balneatori, et non minus dura archipiratae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 320:5)
nam et archipiratae idem finis est qui et qui μηδε` τοξεύηͺ sed priora sunt severiora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 321:1)
molle archipiratae, mollius, si tribrachys praecedat, facilitates, temeritates.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 354:6)
pudet enim dissentire, et velut tacita verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 19:1)
μετα` πατέρα δίκασον. A parte patris, quod ab archipirata dimissus est, sic CESTIVS:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 24:10)
archipiratae filia iurare eum coegit ut duceret se uxorem, si dimissus esset.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.3)
pater imperat ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.8)
delatus adolescens ad piratas, archipirata factus peregrinantem patrem cepit et remisit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.5)
cum quo dum tui obtentu aliquid horarum sermocinanter extrahimus, constanter asseveravit nuper vos classicum in classe cecinisse atque inter officia nunc nautae, modo militis litoribus Oceani curvis inerrare contra Saxonum pandos myoparones, quorum quot remiges videris, totidem te cernere putes archipiratas:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 13:3)
veritus tamen ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio apparari iusso magistros navium mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis ex navibus conrogari, ut umbraclum - media aestas forte erat - cenantibus in litore fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 573:1)
hinc Nicandro quodam archipirata quinque navibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim classe divisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, Panhormum petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 119:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION